De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  2. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  3. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  4. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  5. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  6. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  7. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  8. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  9. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  10. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  11. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  12. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  13. usque adeo falsae rationi vera videtur
  14. res occurrere et effugium praecludere eunti
  15. ancipitique refutatu convincere falsum.
  16. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  17. et membratim vitalem deperdere sensum;
  18. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  19. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  20. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  21. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  22. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  23. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  24. introsum trahere et partis conducere in unum
  25. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  26. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  27. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  28. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  29. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  30. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  31. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  32. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  33. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  34. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  35. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  36. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  37. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  38. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  39. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  40. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  41. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  42. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  43. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  44. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  45. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  46. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  47. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  48. Denique corporis atque animi vivata potestas
  49. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  50. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  51. sola potest animi per se natura nec autem
  52. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  53. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  54. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  55. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  56. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  57. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  58. nec magnis intervallis primordia possunt
  59. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  60. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  61. haut possunt post mortem eiecta moveri
  62. propterea quia non simili ratione tenentur;
  63. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  64. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  65. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  66. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  67. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  68. dissolui sensus animi fateare necessest
  69. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  70. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  71. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  72. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  73. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  74. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  75. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  76. fundamenta foras manant animaeque per artus
  77. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  78. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  79. dispertitam animae naturam exisse per artus
  80. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  81. quam prolapsa foras enaret in auras.
  82. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  83. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  84. ire anima ac toto solui de corpore tota
  85. et quasi supremo languescere tempore voltus
  86. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  87. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  88. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  89. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  90. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  91. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  92. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  93. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  94. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  95. non modo non omnem possit durare per aevom,
  96. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  97. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  98. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  99. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  100. verum deficere in certa regione locatam;
  101. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  102. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  103. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  104. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  105. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  106. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  107. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  108. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  109. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  110. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  111. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  112. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  113. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  114. Praeterea si inmortalis natura animaist
  115. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  116. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  117. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  118. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  119. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  120. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  121. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  122. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;