De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  2. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  3. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  4. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  5. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  6. sin animas hominum dicent in corpora semper
  7. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  8. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  9. si non, certa suo quia semine seminioque
  10. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  11. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  12. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  13. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  14. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  15. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  16. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  17. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  18. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  19. an metuit conclusa manere in corpore putri
  20. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  21. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  22. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  23. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  24. expectare immortalis mortalia membra
  25. innumero numero certareque praeproperanter
  26. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  27. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  28. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  29. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  30. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  31. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  32. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  33. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  34. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  35. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  36. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  37. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  38. posset et innasci quavis in parte soleret,
  39. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  40. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  41. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  42. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  43. totum posse extra corpus durare genique.
  44. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  45. confiteare animam distractam in corpore toto.
  46. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  47. consentire putare et fungi mutua posse
  48. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  49. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  50. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  51. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  52. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  53. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  54. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  55. dissociare intus partis, ut materiai
  56. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  57. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  58. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  59. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  60. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  61. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  62. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  63. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  64. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  65. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  66. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  67. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  68. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  69. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  70. ---
  71. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  72. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  73. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  74. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  75. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  76. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  77. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  78. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  79. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  80. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  81. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  82. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  83. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  84. omnibus humanis esset terraque marique,
  85. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  86. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  87. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  88. accidere omnino poterit sensumque movere,
  89. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  90. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  91. distractast animi natura animaeque potestas,
  92. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  93. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  94. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  95. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  96. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  97. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  98. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  99. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  100. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  101. nam cum respicias inmensi temporis omne
  102. praeteritum spatium, tum motus materiai
  103. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  104. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  105. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  106. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  107. inter enim iectast vitai pausa vageque
  108. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  109. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  110. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  111. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  112. illum cui possint incommoda conciliari,
  113. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  114. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  115. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  116. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  117. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  118. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  119. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  120. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  121. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  122. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  123. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde