De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non modo non omnem possit durare per aevom,
  2. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  3. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  4. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  5. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  6. verum deficere in certa regione locatam;
  7. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  8. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  9. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  10. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  11. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  12. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  13. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  14. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  15. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  16. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  17. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  18. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  19. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  20. Praeterea si inmortalis natura animaist
  21. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  22. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  23. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  24. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  25. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  26. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  27. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  28. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  29. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  30. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  31. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  32. si subito medium celeri praeciderit ictu
  33. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  34. dispertita procul dubio quoque vis animai
  35. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  36. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  37. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  38. falciferos memorant currus abscidere membra
  39. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  40. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  41. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  42. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  43. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  44. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  45. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  46. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  47. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  48. inde alius conatur adempto surgere crure,
  49. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  50. et caput abscisum calido viventeque trunco
  51. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  52. donec reliquias animai reddidit omnes.
  53. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  54. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  55. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  56. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  57. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  58. ipsam seque retro partem petere ore priorem,