De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  2. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  3. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  4. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  5. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  6. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  7. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  8. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  9. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  10. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  11. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  12. Denique corporis atque animi vivata potestas
  13. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  14. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  15. sola potest animi per se natura nec autem
  16. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  17. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  18. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  19. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  20. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  21. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  22. nec magnis intervallis primordia possunt
  23. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  24. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  25. haut possunt post mortem eiecta moveri
  26. propterea quia non simili ratione tenentur;
  27. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  28. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  29. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  30. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  31. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  32. dissolui sensus animi fateare necessest
  33. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  34. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  35. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  36. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  37. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  38. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  39. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  40. fundamenta foras manant animaeque per artus
  41. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  42. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  43. dispertitam animae naturam exisse per artus
  44. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  45. quam prolapsa foras enaret in auras.
  46. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  47. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  48. ire anima ac toto solui de corpore tota
  49. et quasi supremo languescere tempore voltus
  50. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  51. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  52. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  53. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  54. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  55. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  56. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  57. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  58. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,