De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  2. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  3. particulis animas? at ea ratione sequetur
  4. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  5. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  6. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  7. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  8. Praeterea si inmortalis natura animai
  9. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  10. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  11. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  12. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  13. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  14. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  15. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  16. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  17. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  18. inferri solitast animi vivata potestas
  19. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  20. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  21. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  22. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  23. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  24. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  25. expertis animas nec leti lege solutas;
  26. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  27. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  28. quod fieri totum contra manifesta docet res
  29. ita conexa est per venas viscera nervos
  30. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  31. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  32. et lapis oppressus subitis e frugibus
  33. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  34. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  35. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  36. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  37. permanare animam nobis per membra solere,
  38. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  39. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  40. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  41. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  42. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  43. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  44. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  45. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  46. particulae quibus haec animi natura creatur,
  47. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  48. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  49. quapropter neque natali privata videtur
  50. esse die natura animae nec funeris expers.
  51. Semina praeterea linquontur necne animai
  52. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  53. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  54. partibus amissis quoniam libata recessit.
  55. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  56. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  57. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  58. expirant atque unde animantum copia tanta