De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  2. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  3. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  4. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  5. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  6. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  7. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  8. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  9. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  10. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  11. usque adeo falsae rationi vera videtur
  12. res occurrere et effugium praecludere eunti
  13. ancipitique refutatu convincere falsum.
  14. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  15. et membratim vitalem deperdere sensum;
  16. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  17. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  18. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  19. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  20. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  21. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  22. introsum trahere et partis conducere in unum
  23. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  24. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  25. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  26. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  27. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  28. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  29. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  30. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  31. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  32. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  33. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  34. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  35. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  36. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  37. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  38. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  39. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  40. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  41. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  42. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  43. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  44. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  45. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  46. Denique corporis atque animi vivata potestas
  47. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  48. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  49. sola potest animi per se natura nec autem
  50. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  51. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  52. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  53. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  54. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  55. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  56. nec magnis intervallis primordia possunt
  57. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  58. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  59. haut possunt post mortem eiecta moveri
  60. propterea quia non simili ratione tenentur;
  61. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  62. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  63. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  64. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  65. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  66. dissolui sensus animi fateare necessest
  67. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  68. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  69. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  70. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  71. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  72. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  73. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  74. fundamenta foras manant animaeque per artus
  75. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  76. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  77. dispertitam animae naturam exisse per artus
  78. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,