De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. significant, paulo si durior insinuarit
  2. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  3. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  4. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  5. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  6. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  7. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  8. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  9. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  10. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  11. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  12. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  13. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  14. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  15. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  16. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  17. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  18. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  19. in latebras acer corrupti corporis umor,
  20. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  21. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  22. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  23. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  24. cur eadem credis sine corpore in aperto
  25. cum validis ventis aetatem degere posse?
  26. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  27. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  28. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  29. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  30. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  31. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  32. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  33. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  34. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  35. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  36. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  37. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  38. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  39. usque adeo falsae rationi vera videtur
  40. res occurrere et effugium praecludere eunti
  41. ancipitique refutatu convincere falsum.
  42. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  43. et membratim vitalem deperdere sensum;
  44. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  45. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  46. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  47. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  48. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  49. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  50. introsum trahere et partis conducere in unum
  51. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  52. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  53. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  54. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  55. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  56. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  57. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  58. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  59. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  60. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  61. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  62. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  63. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  64. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  65. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  66. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  67. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  68. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  69. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  70. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  71. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  72. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  73. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  74. Denique corporis atque animi vivata potestas
  75. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  76. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  77. sola potest animi per se natura nec autem
  78. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  79. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  80. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  81. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  82. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  83. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  84. nec magnis intervallis primordia possunt
  85. libera dissultare, ideo conclusa moventur