De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  2. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  3. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  4. Denique corporis atque animi vivata potestas
  5. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  6. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  7. sola potest animi per se natura nec autem
  8. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  9. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  10. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  11. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  12. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  13. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  14. nec magnis intervallis primordia possunt
  15. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  16. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  17. haut possunt post mortem eiecta moveri
  18. propterea quia non simili ratione tenentur;
  19. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  20. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  21. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  22. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  23. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  24. dissolui sensus animi fateare necessest
  25. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  26. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  27. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  28. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  29. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  30. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  31. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  32. fundamenta foras manant animaeque per artus
  33. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  34. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  35. dispertitam animae naturam exisse per artus
  36. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  37. quam prolapsa foras enaret in auras.
  38. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  39. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  40. ire anima ac toto solui de corpore tota
  41. et quasi supremo languescere tempore voltus
  42. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  43. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  44. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  45. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  46. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  47. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  48. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  49. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  50. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  51. non modo non omnem possit durare per aevom,
  52. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  53. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  54. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  55. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  56. verum deficere in certa regione locatam;
  57. ut sensus alios in parti quemque sua scit