De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  2. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  3. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  4. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  5. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  6. in latebras acer corrupti corporis umor,
  7. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  8. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  9. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  10. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  11. cur eadem credis sine corpore in aperto
  12. cum validis ventis aetatem degere posse?
  13. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  14. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  15. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  16. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  17. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  18. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  19. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  20. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  21. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  22. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  23. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  24. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  25. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  26. usque adeo falsae rationi vera videtur
  27. res occurrere et effugium praecludere eunti
  28. ancipitique refutatu convincere falsum.
  29. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  30. et membratim vitalem deperdere sensum;
  31. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  32. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  33. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  34. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  35. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  36. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  37. introsum trahere et partis conducere in unum
  38. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  39. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  40. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  41. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  42. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  43. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  44. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  45. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  46. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  47. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  48. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  49. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  50. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  51. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  52. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  53. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  54. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  55. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  56. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  57. sic animus per se non quit sine corpore et ipso