De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  2. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  3. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  4. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  5. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  6. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  7. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  8. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  9. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  10. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  11. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  12. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  13. Praeterea si inmortalis natura animaist
  14. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  15. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  16. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  17. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  18. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  19. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  20. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  21. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  22. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  23. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  24. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  25. si subito medium celeri praeciderit ictu
  26. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  27. dispertita procul dubio quoque vis animai
  28. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  29. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  30. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  31. falciferos memorant currus abscidere membra
  32. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  33. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  34. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  35. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  36. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  37. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  38. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  39. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  40. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  41. inde alius conatur adempto surgere crure,
  42. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  43. et caput abscisum calido viventeque trunco
  44. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  45. donec reliquias animai reddidit omnes.
  46. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  47. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  48. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  49. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  50. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  51. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  52. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  53. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  54. particulis animas? at ea ratione sequetur
  55. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  56. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  57. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,