De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  2. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  3. crede animam quoque diffundi multoque perire
  4. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  5. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  6. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  7. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  8. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  9. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  10. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  11. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  12. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  13. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  14. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  15. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  16. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  17. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  18. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  19. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  20. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  21. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  22. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  23. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  24. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  25. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  26. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  27. sic animum curas acris luctumque metumque;
  28. quare participem leti quoque convenit esse.
  29. quin etiam morbis in corporis avius errat
  30. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  31. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  32. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  33. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  34. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  35. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  36. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  37. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  38. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  39. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  40. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  41. et pariter mentem sanari corpus inani
  42. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  43. acris et in venas discessit diditus ardor,
  44. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  45. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  46. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  47. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  48. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  49. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  50. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  51. significant, paulo si durior insinuarit
  52. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  53. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  54. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  55. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  56. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  57. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  58. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  59. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  60. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  61. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  62. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  63. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  64. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  65. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  66. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  67. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  68. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  69. in latebras acer corrupti corporis umor,
  70. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  71. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  72. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  73. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  74. cur eadem credis sine corpore in aperto
  75. cum validis ventis aetatem degere posse?
  76. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  77. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  78. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.