De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  2. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  3. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  4. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  5. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  6. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  7. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  8. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  9. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  10. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  11. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  12. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  13. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  14. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  15. in latebras acer corrupti corporis umor,
  16. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  17. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  18. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  19. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  20. cur eadem credis sine corpore in aperto
  21. cum validis ventis aetatem degere posse?
  22. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  23. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  24. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  25. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  26. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  27. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  28. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  29. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  30. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  31. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  32. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  33. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  34. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  35. usque adeo falsae rationi vera videtur
  36. res occurrere et effugium praecludere eunti
  37. ancipitique refutatu convincere falsum.
  38. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  39. et membratim vitalem deperdere sensum;
  40. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  41. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  42. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  43. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  44. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  45. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  46. introsum trahere et partis conducere in unum
  47. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  48. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  49. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  50. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  51. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  52. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  53. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  54. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  55. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  56. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  57. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  58. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  59. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  60. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  61. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  62. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  63. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  64. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  65. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  66. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  67. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  68. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  69. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  70. Denique corporis atque animi vivata potestas
  71. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  72. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  73. sola potest animi per se natura nec autem
  74. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  75. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  76. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  77. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  78. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  79. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  80. nec magnis intervallis primordia possunt
  81. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  82. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  83. haut possunt post mortem eiecta moveri
  84. propterea quia non simili ratione tenentur;
  85. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  86. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  87. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.