De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  2. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  3. dissolui sensus animi fateare necessest
  4. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  5. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  6. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  7. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  8. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  9. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  10. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  11. fundamenta foras manant animaeque per artus
  12. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  13. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  14. dispertitam animae naturam exisse per artus
  15. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  16. quam prolapsa foras enaret in auras.
  17. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  18. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  19. ire anima ac toto solui de corpore tota
  20. et quasi supremo languescere tempore voltus
  21. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  22. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  23. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  24. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  25. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  26. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  27. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  28. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  29. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  30. non modo non omnem possit durare per aevom,
  31. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  32. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  33. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  34. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  35. verum deficere in certa regione locatam;
  36. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  37. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  38. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  39. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  40. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  41. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  42. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  43. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  44. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  45. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  46. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  47. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  48. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  49. Praeterea si inmortalis natura animaist
  50. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  51. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  52. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  53. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  54. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  55. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  56. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  57. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  58. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  59. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  60. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  61. si subito medium celeri praeciderit ictu
  62. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  63. dispertita procul dubio quoque vis animai
  64. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  65. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  66. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  67. falciferos memorant currus abscidere membra
  68. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  69. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  70. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  71. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  72. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  73. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  74. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  75. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  76. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  77. inde alius conatur adempto surgere crure,
  78. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  79. et caput abscisum calido viventeque trunco
  80. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  81. donec reliquias animai reddidit omnes.
  82. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  83. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  84. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  85. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  86. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  87. ipsam seque retro partem petere ore priorem,