De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  2. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  3. truncus adempta anima circum membrisque remota
  4. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  5. si non omnimodis, at magna parte animai
  6. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  7. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  8. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  9. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  10. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  11. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  12. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  13. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  14. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  15. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  16. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  17. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  18. conquisita diu dulcique reperta labore
  19. digna tua pergam disponere carmina vita.
  20. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  21. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  22. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  23. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  24. Principio quoniam tenuem constare minutis
  25. corporibus docui multoque minoribus esse
  26. principiis factam quam liquidus umor aquai
  27. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  28. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  29. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  30. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  31. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  32. nam procul haec dubio nobis simulacra
  33. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  34. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  35. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  36. crede animam quoque diffundi multoque perire
  37. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  38. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  39. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  40. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  41. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  42. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  43. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  44. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  45. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  46. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  47. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  48. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  49. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  50. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  51. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  52. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  53. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  54. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  55. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  56. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  57. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  58. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  59. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  60. sic animum curas acris luctumque metumque;
  61. quare participem leti quoque convenit esse.
  62. quin etiam morbis in corporis avius errat
  63. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  64. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  65. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  66. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  67. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  68. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  69. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  70. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  71. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  72. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  73. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  74. et pariter mentem sanari corpus inani
  75. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  76. acris et in venas discessit diditus ardor,
  77. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  78. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  79. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  80. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  81. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  82. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  83. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  84. significant, paulo si durior insinuarit
  85. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  86. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  87. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,