De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  2. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  3. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  4. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  5. truncus adempta anima circum membrisque remota
  6. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  7. si non omnimodis, at magna parte animai
  8. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  9. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  10. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  11. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  12. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  13. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  14. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  15. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  16. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  17. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  18. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  19. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  20. conquisita diu dulcique reperta labore
  21. digna tua pergam disponere carmina vita.
  22. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  23. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  24. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  25. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  26. Principio quoniam tenuem constare minutis
  27. corporibus docui multoque minoribus esse
  28. principiis factam quam liquidus umor aquai
  29. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  30. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  31. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  32. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  33. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  34. nam procul haec dubio nobis simulacra
  35. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  36. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  37. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  38. crede animam quoque diffundi multoque perire
  39. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  40. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  41. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  42. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  43. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  44. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  45. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  46. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  47. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  48. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  49. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  50. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  51. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  52. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  53. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  54. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  55. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  56. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  57. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  58. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  59. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  60. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  61. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  62. sic animum curas acris luctumque metumque;
  63. quare participem leti quoque convenit esse.
  64. quin etiam morbis in corporis avius errat
  65. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  66. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  67. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  68. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  69. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  70. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  71. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  72. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  73. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  74. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  75. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  76. et pariter mentem sanari corpus inani
  77. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  78. acris et in venas discessit diditus ardor,
  79. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  80. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  81. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  82. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  83. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  84. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  85. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,