De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. acris et in venas discessit diditus ardor,
  2. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  3. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  4. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  5. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  6. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  7. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  8. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  9. significant, paulo si durior insinuarit
  10. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  11. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  12. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  13. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  14. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  15. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  16. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  17. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  18. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  19. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  20. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  21. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  22. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  23. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  24. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  25. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  26. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  27. in latebras acer corrupti corporis umor,
  28. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  29. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  30. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  31. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  32. cur eadem credis sine corpore in aperto
  33. cum validis ventis aetatem degere posse?
  34. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  35. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  36. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  37. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  38. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  39. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  40. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  41. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  42. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  43. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  44. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  45. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  46. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  47. usque adeo falsae rationi vera videtur
  48. res occurrere et effugium praecludere eunti
  49. ancipitique refutatu convincere falsum.
  50. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  51. et membratim vitalem deperdere sensum;
  52. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  53. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  54. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  55. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  56. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  57. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  58. introsum trahere et partis conducere in unum
  59. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  60. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  61. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  62. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  63. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  64. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  65. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  66. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  67. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  68. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  69. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  70. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  71. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  72. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  73. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  74. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  75. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  76. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  77. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  78. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  79. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  80. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  81. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  82. Denique corporis atque animi vivata potestas
  83. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  84. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  85. sola potest animi per se natura nec autem
  86. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  87. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  88. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  89. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  90. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  91. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  92. nec magnis intervallis primordia possunt
  93. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  94. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  95. haut possunt post mortem eiecta moveri
  96. propterea quia non simili ratione tenentur;
  97. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  98. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  99. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  100. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  101. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  102. dissolui sensus animi fateare necessest
  103. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  104. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  105. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  106. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  107. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  108. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  109. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  110. fundamenta foras manant animaeque per artus
  111. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  112. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  113. dispertitam animae naturam exisse per artus
  114. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  115. quam prolapsa foras enaret in auras.
  116. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  117. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  118. ire anima ac toto solui de corpore tota
  119. et quasi supremo languescere tempore voltus
  120. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  121. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  122. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  123. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  124. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  125. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  126. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  127. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  128. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  129. non modo non omnem possit durare per aevom,
  130. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  131. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  132. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  133. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  134. verum deficere in certa regione locatam;
  135. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  136. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  137. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  138. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  139. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  140. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  141. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  142. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  143. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  144. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  145. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  146. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  147. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  148. Praeterea si inmortalis natura animaist
  149. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  150. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  151. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  152. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  153. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  154. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.