De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  2. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  3. nam communibus inter se radicibus haerent
  4. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  5. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  6. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  7. sic animi atque animae naturam corpore toto
  8. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  9. inplexis ita principiis ab origine prima
  10. inter se fiunt consorti praedita vita,
  11. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  12. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  13. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  14. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  15. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  16. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  17. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  18. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  19. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  20. discidium possunt artus perferre relicti,
  21. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  22. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  23. mutua vitalis discunt contagia motus,
  24. maternis etiam membris alvoque reposta,
  25. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  26. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  27. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  28. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  29. atque animam credit permixtam corpore toto
  30. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  31. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  32. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  33. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  34. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  35. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  36. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  37. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  38. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  39. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  40. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  41. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  42. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  43. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  44. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  45. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  46. iam magis exemptis oculis debere videtur
  47. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  48. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  49. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  50. corporis atque animi primordia singula primis
  51. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  52. nam cum multo sunt animae elementa minora
  53. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  54. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  55. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  56. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  57. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  58. intervalla tenere exordia prima animai.
  59. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  60. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  61. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  62. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  63. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  64. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  65. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  66. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  67. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  68. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  69. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  70. quam primordia sentiscant concussa animai,
  71. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  72. et quam in his intervallis tuditantia possint
  73. concursare coire et dissultare vicissim.
  74. Et magis est animus vitai claustra
  75. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  76. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  77. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  78. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  79. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  80. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  81. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  82. truncus adempta anima circum membrisque remota
  83. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  84. si non omnimodis, at magna parte animai
  85. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  86. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  87. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  88. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  89. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  90. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  91. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  92. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  93. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  94. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  95. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  96. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  97. conquisita diu dulcique reperta labore
  98. digna tua pergam disponere carmina vita.
  99. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  100. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  101. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  102. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  103. Principio quoniam tenuem constare minutis
  104. corporibus docui multoque minoribus esse
  105. principiis factam quam liquidus umor aquai
  106. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  107. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  108. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  109. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  110. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  111. nam procul haec dubio nobis simulacra
  112. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  113. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  114. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  115. crede animam quoque diffundi multoque perire
  116. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  117. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  118. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  119. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  120. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  121. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  122. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  123. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  124. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  125. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  126. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  127. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  128. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  129. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  130. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  131. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  132. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  133. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  134. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  135. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  136. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  137. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  138. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  139. sic animum curas acris luctumque metumque;
  140. quare participem leti quoque convenit esse.
  141. quin etiam morbis in corporis avius errat
  142. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  143. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  144. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  145. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  146. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  147. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  148. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  149. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  150. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  151. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  152. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  153. et pariter mentem sanari corpus inani
  154. denique cor, hominem cum vini vis penetravit