De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  2. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  3. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  4. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  5. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  6. si subito medium celeri praeciderit ictu
  7. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  8. dispertita procul dubio quoque vis animai
  9. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  10. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  11. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  12. falciferos memorant currus abscidere membra
  13. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  14. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  15. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  16. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  17. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  18. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  19. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  20. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  21. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  22. inde alius conatur adempto surgere crure,
  23. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  24. et caput abscisum calido viventeque trunco
  25. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  26. donec reliquias animai reddidit omnes.
  27. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  28. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  29. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  30. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  31. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  32. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  33. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  34. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  35. particulis animas? at ea ratione sequetur
  36. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  37. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  38. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  39. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  40. Praeterea si inmortalis natura animai
  41. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  42. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  43. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  44. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  45. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  46. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  47. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  48. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  49. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  50. inferri solitast animi vivata potestas
  51. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  52. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  53. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  54. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  55. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  56. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  57. expertis animas nec leti lege solutas;
  58. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  59. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  60. quod fieri totum contra manifesta docet res
  61. ita conexa est per venas viscera nervos
  62. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  63. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  64. et lapis oppressus subitis e frugibus
  65. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  66. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  67. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  68. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  69. permanare animam nobis per membra solere,
  70. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  71. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  72. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  73. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  74. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  75. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  76. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  77. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  78. particulae quibus haec animi natura creatur,
  79. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  80. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  81. quapropter neque natali privata videtur
  82. esse die natura animae nec funeris expers.
  83. Semina praeterea linquontur necne animai
  84. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  85. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  86. partibus amissis quoniam libata recessit.
  87. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  88. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  89. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  90. expirant atque unde animantum copia tanta
  91. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  92. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  93. vermibus et privas in corpora posse venire
  94. credis nec reputas cur milia multa animarum
  95. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  96. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  97. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  98. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  99. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  100. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  101. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  102. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  103. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  104. et mala multa animus contage fungitur eius.
  105. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  106. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  107. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  108. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  109. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  110. conexae neque consensu contagia fient.
  111. Denique cur acris violentia triste leonum
  112. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  113. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  114. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  115. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  116. si non, certa suo quia semine seminioque
  117. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  118. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  119. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  120. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  121. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  122. accipiter fugiens veniente columba,
  123. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  124. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  125. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  126. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  127. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  128. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  129. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  130. sin animas hominum dicent in corpora semper
  131. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  132. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  133. si non, certa suo quia semine seminioque
  134. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  135. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  136. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  137. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  138. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  139. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  140. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  141. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  142. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  143. an metuit conclusa manere in corpore putri
  144. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  145. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  146. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  147. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  148. expectare immortalis mortalia membra
  149. innumero numero certareque praeproperanter
  150. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  151. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  152. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  153. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  154. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto