De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  2. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  3. et pariter mentem sanari corpus inani
  4. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  5. acris et in venas discessit diditus ardor,
  6. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  7. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  8. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  9. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  10. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  11. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  12. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  13. significant, paulo si durior insinuarit
  14. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  15. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  16. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  17. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  18. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  19. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  20. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  21. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  22. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  23. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  24. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  25. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  26. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  27. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  28. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  29. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  30. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  31. in latebras acer corrupti corporis umor,
  32. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  33. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  34. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  35. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  36. cur eadem credis sine corpore in aperto
  37. cum validis ventis aetatem degere posse?
  38. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  39. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  40. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  41. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  42. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  43. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  44. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  45. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  46. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  47. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  48. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  49. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  50. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  51. usque adeo falsae rationi vera videtur
  52. res occurrere et effugium praecludere eunti
  53. ancipitique refutatu convincere falsum.
  54. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  55. et membratim vitalem deperdere sensum;
  56. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  57. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  58. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  59. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  60. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  61. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  62. introsum trahere et partis conducere in unum
  63. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  64. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  65. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  66. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  67. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  68. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  69. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  70. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  71. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  72. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  73. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  74. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  75. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  76. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  77. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  78. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  79. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  80. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  81. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  82. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  83. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  84. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  85. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  86. Denique corporis atque animi vivata potestas
  87. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  88. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  89. sola potest animi per se natura nec autem
  90. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  91. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  92. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  93. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  94. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  95. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  96. nec magnis intervallis primordia possunt
  97. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  98. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  99. haut possunt post mortem eiecta moveri