De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia non simili ratione tenentur;
  2. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  3. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  4. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  5. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  6. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  7. dissolui sensus animi fateare necessest
  8. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  9. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  10. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  11. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  12. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  13. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  14. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  15. fundamenta foras manant animaeque per artus
  16. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  17. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  18. dispertitam animae naturam exisse per artus
  19. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  20. quam prolapsa foras enaret in auras.
  21. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  22. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  23. ire anima ac toto solui de corpore tota
  24. et quasi supremo languescere tempore voltus
  25. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  26. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  27. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  28. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  29. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  30. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  31. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  32. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  33. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  34. non modo non omnem possit durare per aevom,
  35. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  36. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  37. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  38. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  39. verum deficere in certa regione locatam;
  40. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  41. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  42. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  43. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  44. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  45. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  46. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  47. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  48. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  49. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  50. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  51. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  52. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  53. Praeterea si inmortalis natura animaist
  54. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  55. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  56. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  57. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  58. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  59. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  60. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  61. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  62. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  63. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  64. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  65. si subito medium celeri praeciderit ictu
  66. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  67. dispertita procul dubio quoque vis animai
  68. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  69. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  70. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  71. falciferos memorant currus abscidere membra
  72. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  73. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  74. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  75. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  76. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  77. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  78. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  79. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  80. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  81. inde alius conatur adempto surgere crure,
  82. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  83. et caput abscisum calido viventeque trunco
  84. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  85. donec reliquias animai reddidit omnes.
  86. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  87. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  88. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  89. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  90. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  91. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  92. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  93. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  94. particulis animas? at ea ratione sequetur
  95. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  96. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  97. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  98. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  99. Praeterea si inmortalis natura animai