De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam cum multo sunt animae elementa minora
  2. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  3. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  4. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  5. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  6. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  7. intervalla tenere exordia prima animai.
  8. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  9. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  10. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  11. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  12. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  13. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  14. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  15. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  16. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  17. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  18. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  19. quam primordia sentiscant concussa animai,
  20. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  21. et quam in his intervallis tuditantia possint
  22. concursare coire et dissultare vicissim.
  23. Et magis est animus vitai claustra
  24. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  25. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  26. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  27. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  28. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  29. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  30. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  31. truncus adempta anima circum membrisque remota
  32. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  33. si non omnimodis, at magna parte animai
  34. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  35. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  36. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  37. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  38. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  39. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  40. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  41. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  42. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  43. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  44. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  45. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  46. conquisita diu dulcique reperta labore
  47. digna tua pergam disponere carmina vita.
  48. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  49. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  50. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  51. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  52. Principio quoniam tenuem constare minutis
  53. corporibus docui multoque minoribus esse
  54. principiis factam quam liquidus umor aquai
  55. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  56. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  57. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  58. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  59. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  60. nam procul haec dubio nobis simulacra
  61. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  62. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  63. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  64. crede animam quoque diffundi multoque perire
  65. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  66. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  67. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  68. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  69. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  70. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  71. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  72. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  73. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  74. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  75. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  76. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  77. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  78. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  79. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  80. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  81. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  82. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  83. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  84. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  85. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  86. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  87. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  88. sic animum curas acris luctumque metumque;
  89. quare participem leti quoque convenit esse.
  90. quin etiam morbis in corporis avius errat
  91. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  92. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  93. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  94. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  95. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  96. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  97. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  98. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  99. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,