De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  2. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  3. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  4. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  5. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  6. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  7. sic animum curas acris luctumque metumque;
  8. quare participem leti quoque convenit esse.
  9. quin etiam morbis in corporis avius errat
  10. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  11. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  12. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  13. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  14. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  15. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  16. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  17. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  18. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  19. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  20. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  21. et pariter mentem sanari corpus inani
  22. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  23. acris et in venas discessit diditus ardor,
  24. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  25. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  26. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  27. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  28. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  29. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  30. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  31. significant, paulo si durior insinuarit
  32. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  33. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  34. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  35. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  36. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  37. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  38. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  39. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  40. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  41. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  42. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  43. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  44. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  45. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  46. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  47. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  48. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  49. in latebras acer corrupti corporis umor,
  50. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  51. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  52. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  53. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  54. cur eadem credis sine corpore in aperto
  55. cum validis ventis aetatem degere posse?