De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  2. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  3. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  4. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  5. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  6. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  7. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  8. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  9. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  10. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  11. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  12. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  13. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  14. usque adeo falsae rationi vera videtur
  15. res occurrere et effugium praecludere eunti
  16. ancipitique refutatu convincere falsum.
  17. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  18. et membratim vitalem deperdere sensum;
  19. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  20. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  21. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  22. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  23. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  24. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  25. introsum trahere et partis conducere in unum
  26. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  27. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  28. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  29. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  30. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  31. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  32. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  33. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  34. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  35. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  36. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  37. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  38. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  39. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  40. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  41. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  42. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  43. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  44. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  45. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  46. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  47. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  48. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  49. Denique corporis atque animi vivata potestas
  50. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  51. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  52. sola potest animi per se natura nec autem
  53. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  54. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  55. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,