De Rerum Natura
Lucretius
-
- sed comes insequitur facile et discedit in auras
- et gelidos artus in leti frigore linquit.
- at manet in vita cui mens animusque remansit,
- quamvis est circum caesis lacer undique membris;
- truncus adempta anima circum membrisque remota
- vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
- si non omnimodis, at magna parte animai
- privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
- ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
- incolumis, stat cernundi vivata potestas,
- dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
- et circum caedas aciem solamque relinquas;
- id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
- at si tantula pars oculi media illa peresa est,
- occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
- incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
- hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
- Nunc age, nativos animantibus et mortalis
- esse animos animasque levis ut noscere possis,
- conquisita diu dulcique reperta labore
- digna tua pergam disponere carmina vita.
- tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
- atque animam verbi causa cum dicere pergam,
- mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
- qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
- Principio quoniam tenuem constare minutis
- corporibus docui multoque minoribus esse
- principiis factam quam liquidus umor aquai
- aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
- praestat et a tenui causa magis icta movetur,
- quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
- quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
- exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
- nam procul haec dubio nobis simulacra
- nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
- diffluere umorem et laticem discedere cernis,
- et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
- crede animam quoque diffundi multoque perire
- ocius et citius dissolvi in corpora prima,
- cum semel ex hominis membris ablata recessit;
- quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
- cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
- ac rarefactum detracto sanguine venis,
- qui credas posse hanc cohiberier ullo,
- corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
- Praeterea gigni pariter cum corpore et una
- crescere sentimus pariterque senescere mentem.
- nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
- corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
- inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
- consilium quoque maius et auctior est animi vis.
- post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
- corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
- claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
- omnia deficiunt atque uno tempore desunt.