De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mutua vitalis discunt contagia motus,
  2. maternis etiam membris alvoque reposta,
  3. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  4. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  5. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  6. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  7. atque animam credit permixtam corpore toto
  8. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  9. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  10. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  11. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  12. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  13. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  14. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  15. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  16. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  17. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  18. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  19. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  20. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  21. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  22. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  23. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  24. iam magis exemptis oculis debere videtur
  25. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  26. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  27. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  28. corporis atque animi primordia singula primis
  29. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  30. nam cum multo sunt animae elementa minora
  31. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  32. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  33. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  34. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  35. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  36. intervalla tenere exordia prima animai.
  37. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  38. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  39. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  40. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  41. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  42. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  43. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  44. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  45. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  46. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  47. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  48. quam primordia sentiscant concussa animai,
  49. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  50. et quam in his intervallis tuditantia possint
  51. concursare coire et dissultare vicissim.
  52. Et magis est animus vitai claustra
  53. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  54. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  55. temporis exiguam partem pars ulla animai,