De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  2. nam cum multo sunt animae elementa minora
  3. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  4. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  5. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  6. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  7. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  8. intervalla tenere exordia prima animai.
  9. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  10. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  11. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  12. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  13. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  14. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  15. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  16. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  17. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  18. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  19. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  20. quam primordia sentiscant concussa animai,
  21. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  22. et quam in his intervallis tuditantia possint
  23. concursare coire et dissultare vicissim.
  24. Et magis est animus vitai claustra
  25. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  26. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  27. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  28. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  29. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  30. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  31. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  32. truncus adempta anima circum membrisque remota
  33. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  34. si non omnimodis, at magna parte animai
  35. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  36. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  37. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  38. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  39. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  40. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  41. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  42. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  43. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  44. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  45. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  46. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  47. conquisita diu dulcique reperta labore
  48. digna tua pergam disponere carmina vita.
  49. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  50. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  51. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  52. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  53. Principio quoniam tenuem constare minutis
  54. corporibus docui multoque minoribus esse
  55. principiis factam quam liquidus umor aquai
  56. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  57. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  58. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;