De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturas hominum varias moresque sequacis;
  2. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  3. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  4. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  5. illud in his rebus video firmare potesse,
  6. usque adeo naturarum vestigia linqui
  7. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  8. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  9. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  10. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  11. nam communibus inter se radicibus haerent
  12. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  13. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  14. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  15. sic animi atque animae naturam corpore toto
  16. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  17. inplexis ita principiis ab origine prima
  18. inter se fiunt consorti praedita vita,
  19. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  20. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  21. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  22. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  23. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  24. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  25. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  26. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  27. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  28. discidium possunt artus perferre relicti,
  29. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  30. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  31. mutua vitalis discunt contagia motus,
  32. maternis etiam membris alvoque reposta,
  33. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  34. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  35. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  36. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  37. atque animam credit permixtam corpore toto
  38. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  39. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  40. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  41. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  42. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  43. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  44. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  45. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  46. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  47. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  48. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  49. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  50. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  51. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  52. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  53. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  54. iam magis exemptis oculis debere videtur
  55. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  56. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  57. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  58. corporis atque animi primordia singula primis