De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  2. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  3. est etiam quoque pacati status ille,
  4. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  5. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  6. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  7. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  8. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  9. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  10. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  11. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  12. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  13. at natura boum placido magis vivit
  14. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  15. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  16. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  17. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  18. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  19. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  20. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  21. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  22. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  23. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  24. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  25. inque aliis rebus multis differre necessest
  26. naturas hominum varias moresque sequacis;
  27. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  28. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  29. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  30. illud in his rebus video firmare potesse,
  31. usque adeo naturarum vestigia linqui
  32. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  33. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  34. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  35. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  36. nam communibus inter se radicibus haerent
  37. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  38. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  39. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  40. sic animi atque animae naturam corpore toto
  41. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  42. inplexis ita principiis ab origine prima
  43. inter se fiunt consorti praedita vita,
  44. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  45. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  46. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  47. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  48. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  49. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  50. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  51. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  52. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  53. discidium possunt artus perferre relicti,
  54. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  55. ex ineunte aevo sic corporis atque animai