De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. rara quod eius enim constat natura, necessest
  2. inter eum primordia multa moveri.
  3. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  4. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  5. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  6. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  7. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  8. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  9. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  10. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  11. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  12. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  13. inde calor motus et venti caeca potestas
  14. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  15. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  16. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  17. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  18. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  19. permanare malum, quin omnia perturbentur
  20. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  21. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  22. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  23. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  24. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  25. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  26. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  27. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  28. inter enim cursant primordia principiorum
  29. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  30. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  31. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  32. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  33. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  34. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  35. sic calor atque et venti caeca potestas
  36. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  37. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  38. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  39. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  40. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  41. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  42. quod genus in nostris membris et corpore toto
  43. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  44. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  45. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  46. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  47. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  48. consimili ratione necessest ventus et
  49. et calor inter se vigeant commixta per artus
  50. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  51. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  52. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  53. interemant sensum diductaque solvant.
  54. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  55. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;