De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  2. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  3. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  4. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  5. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  6. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  7. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  8. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  9. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  10. inde calor motus et venti caeca potestas
  11. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  12. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  13. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  14. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  15. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  16. permanare malum, quin omnia perturbentur
  17. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  18. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  19. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  20. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  21. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  22. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  23. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  24. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  25. inter enim cursant primordia principiorum
  26. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  27. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  28. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  29. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  30. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  31. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  32. sic calor atque et venti caeca potestas
  33. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  34. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  35. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  36. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  37. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  38. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  39. quod genus in nostris membris et corpore toto
  40. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  41. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  42. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  43. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  44. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  45. consimili ratione necessest ventus et
  46. et calor inter se vigeant commixta per artus
  47. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  48. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  49. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  50. interemant sensum diductaque solvant.
  51. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  52. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  53. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  54. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  55. est etiam quoque pacati status ille,
  56. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  57. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  58. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  59. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  60. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  61. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  62. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  63. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  64. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  65. at natura boum placido magis vivit
  66. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  67. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  68. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  69. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  70. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  71. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  72. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  73. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  74. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  75. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  76. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  77. inque aliis rebus multis differre necessest
  78. naturas hominum varias moresque sequacis;
  79. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  80. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  81. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  82. illud in his rebus video firmare potesse,
  83. usque adeo naturarum vestigia linqui
  84. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  85. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  86. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  87. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  88. nam communibus inter se radicibus haerent
  89. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  90. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  91. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  92. sic animi atque animae naturam corpore toto
  93. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  94. inplexis ita principiis ab origine prima
  95. inter se fiunt consorti praedita vita,
  96. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  97. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  98. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  99. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  100. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  101. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  102. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  103. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  104. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  105. discidium possunt artus perferre relicti,
  106. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  107. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  108. mutua vitalis discunt contagia motus,
  109. maternis etiam membris alvoque reposta,
  110. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  111. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  112. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  113. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  114. atque animam credit permixtam corpore toto
  115. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  116. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  117. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  118. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  119. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  120. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  121. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  122. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  123. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  124. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  125. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  126. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  127. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  128. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  129. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  130. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  131. iam magis exemptis oculis debere videtur
  132. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  133. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  134. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  135. corporis atque animi primordia singula primis
  136. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  137. nam cum multo sunt animae elementa minora
  138. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  139. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  140. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  141. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  142. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  143. intervalla tenere exordia prima animai.
  144. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  145. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  146. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  147. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  148. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  149. vestem nec plumas avium papposque volantis,