De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  2. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  3. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  4. non radii solis neque lucida tela diei
  5. discutiant, sed naturae species ratioque.
  6. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  7. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  8. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  9. atque oculei partes animantis totius extant.
  10. ---
  11. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  12. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  13. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  14. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  15. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  16. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  17. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  18. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  19. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  20. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  21. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  22. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  23. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  24. in nullo caput interea sit forte dolore.
  25. Praeterea molli cum somno dedita membra
  26. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  27. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  28. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  29. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  30. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  31. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  32. principio fit uti detracto corpore multo
  33. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  34. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  35. diffugere forasque per os est editus ,
  36. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  37. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  38. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  39. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  40. semina, curare in membris ut vita moretur.
  41. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  42. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  43. quapropter quoniam est animi natura reperta
  44. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  45. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  46. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  47. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  48. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  49. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  50. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  51. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  52. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  53. idque situm media regione in pectoris haeret.
  54. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  55. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  56. cetera pars animae per totum dissita corpus
  57. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  58. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  59. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  60. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  61. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  62. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  63. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  64. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  65. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  66. consentire animam totam per membra videmus
  67. sudoresque ita palloremque existere toto
  68. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  69. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  70. denique concidere ex animi terrore videmus
  71. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  72. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  73. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  74. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  75. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  76. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  77. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  78. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  79. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  80. corporea natura animum constare animamque?
  81. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  82. consentire animum nobis in corpore cernis.
  83. si minus offendit vitam vis horrida teli
  84. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  85. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  86. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  87. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  88. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  89. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  90. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  91. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  92. principio esse aio persuptilem atque minutis
  93. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  94. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  95. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  96. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  97. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  98. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  99. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  100. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  101. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  102. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  103. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  104. at contra mellis constantior est natura
  105. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  106. haeret enim inter se magis omnis materiai
  107. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  108. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  109. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  110. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  111. at contra lapidum coniectum spicarumque
  112. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  113. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  114. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  115. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  116. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  117. mobilis egregie, perquam constare necessest
  118. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  119. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  120. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  121. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  122. quam tenui constet textura quamque loco se
  123. contineat parvo, si possit conglomerari,
  124. quod simul atque hominem leti secura quies est
  125. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  126. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  127. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  128. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  129. ergo animam totam perparvis esse necessest
  130. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  131. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  132. extima membrorum circumcaesura tamen se
  133. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  134. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  135. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  136. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  137. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  138. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  139. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  140. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  141. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  142. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  143. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  144. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  145. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  146. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  147. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  148. rara quod eius enim constat natura, necessest
  149. inter eum primordia multa moveri.
  150. iam triplex animi est igitur natura reperta;