De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  2. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  3. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  4. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  5. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  6. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  7. at contra mellis constantior est natura
  8. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  9. haeret enim inter se magis omnis materiai
  10. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  11. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  12. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  13. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  14. at contra lapidum coniectum spicarumque
  15. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  16. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  17. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  18. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  19. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  20. mobilis egregie, perquam constare necessest
  21. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  22. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  23. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  24. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  25. quam tenui constet textura quamque loco se
  26. contineat parvo, si possit conglomerari,
  27. quod simul atque hominem leti secura quies est
  28. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  29. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  30. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  31. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  32. ergo animam totam perparvis esse necessest
  33. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  34. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  35. extima membrorum circumcaesura tamen se
  36. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  37. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  38. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  39. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  40. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  41. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  42. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  43. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  44. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  45. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  46. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  47. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  48. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  49. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  50. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  51. rara quod eius enim constat natura, necessest
  52. inter eum primordia multa moveri.
  53. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  54. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  55. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  56. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  57. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  58. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  59. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  60. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  61. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  62. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  63. inde calor motus et venti caeca potestas
  64. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  65. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  66. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  67. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  68. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  69. permanare malum, quin omnia perturbentur
  70. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  71. diffugiant partes per caulas corporis omnis.