De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  2. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  3. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  4. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  5. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  6. principio fit uti detracto corpore multo
  7. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  8. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  9. diffugere forasque per os est editus ,
  10. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  11. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  12. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  13. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  14. semina, curare in membris ut vita moretur.
  15. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  16. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  17. quapropter quoniam est animi natura reperta
  18. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  19. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  20. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  21. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  22. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  23. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  24. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  25. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  26. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  27. idque situm media regione in pectoris haeret.
  28. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  29. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  30. cetera pars animae per totum dissita corpus
  31. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  32. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  33. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  34. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  35. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  36. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  37. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  38. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  39. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  40. consentire animam totam per membra videmus
  41. sudoresque ita palloremque existere toto
  42. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  43. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  44. denique concidere ex animi terrore videmus
  45. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  46. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  47. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  48. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  49. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  50. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  51. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  52. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  53. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  54. corporea natura animum constare animamque?
  55. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  56. consentire animum nobis in corpore cernis.
  57. si minus offendit vitam vis horrida teli
  58. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  59. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  60. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  61. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  62. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  63. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  64. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  65. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  66. principio esse aio persuptilem atque minutis
  67. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  68. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  69. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  70. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  71. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,