De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  2. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  3. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  4. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  5. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  6. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  7. inter enim cursant primordia principiorum
  8. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  9. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  10. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  11. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  12. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  13. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  14. sic calor atque et venti caeca potestas
  15. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  16. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  17. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  18. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  19. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  20. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  21. quod genus in nostris membris et corpore toto
  22. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  23. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  24. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  25. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  26. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  27. consimili ratione necessest ventus et
  28. et calor inter se vigeant commixta per artus
  29. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  30. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  31. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  32. interemant sensum diductaque solvant.
  33. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  34. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  35. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  36. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  37. est etiam quoque pacati status ille,
  38. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  39. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  40. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  41. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  42. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  43. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  44. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  45. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  46. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  47. at natura boum placido magis vivit
  48. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  49. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  50. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  51. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  52. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  53. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  54. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  55. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  56. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  57. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  58. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  59. inque aliis rebus multis differre necessest
  60. naturas hominum varias moresque sequacis;
  61. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  62. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  63. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  64. illud in his rebus video firmare potesse,
  65. usque adeo naturarum vestigia linqui
  66. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  67. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  68. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  69. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  70. nam communibus inter se radicibus haerent
  71. nec sine pernicie divelli posse videntur.