De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  2. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  3. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  4. ergo animam totam perparvis esse necessest
  5. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  6. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  7. extima membrorum circumcaesura tamen se
  8. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  9. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  10. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  11. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  12. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  13. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  14. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  15. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  16. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  17. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  18. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  19. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  20. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  21. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  22. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  23. rara quod eius enim constat natura, necessest
  24. inter eum primordia multa moveri.
  25. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  26. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  27. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  28. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  29. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  30. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  31. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  32. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  33. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  34. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  35. inde calor motus et venti caeca potestas
  36. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  37. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  38. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  39. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  40. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  41. permanare malum, quin omnia perturbentur
  42. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  43. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  44. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  45. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  46. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  47. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  48. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  49. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  50. inter enim cursant primordia principiorum
  51. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  52. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  53. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  54. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  55. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  56. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  57. sic calor atque et venti caeca potestas