De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  2. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  3. denique concidere ex animi terrore videmus
  4. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  5. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  6. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  7. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  8. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  9. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  10. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  11. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  12. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  13. corporea natura animum constare animamque?
  14. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  15. consentire animum nobis in corpore cernis.
  16. si minus offendit vitam vis horrida teli
  17. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  18. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  19. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  20. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  21. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  22. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  23. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  24. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  25. principio esse aio persuptilem atque minutis
  26. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  27. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  28. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  29. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  30. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  31. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  32. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  33. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  34. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  35. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  36. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  37. at contra mellis constantior est natura
  38. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  39. haeret enim inter se magis omnis materiai
  40. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  41. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  42. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  43. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  44. at contra lapidum coniectum spicarumque
  45. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  46. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  47. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  48. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  49. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  50. mobilis egregie, perquam constare necessest
  51. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  52. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  53. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  54. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  55. quam tenui constet textura quamque loco se