De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  2. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  3. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  4. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  5. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  6. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  7. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  8. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  9. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  10. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  11. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  12. in nullo caput interea sit forte dolore.
  13. Praeterea molli cum somno dedita membra
  14. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  15. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  16. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  17. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  18. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  19. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  20. principio fit uti detracto corpore multo
  21. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  22. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  23. diffugere forasque per os est editus ,
  24. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  25. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  26. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  27. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  28. semina, curare in membris ut vita moretur.
  29. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  30. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  31. quapropter quoniam est animi natura reperta
  32. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  33. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  34. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  35. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  36. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  37. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  38. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  39. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  40. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  41. idque situm media regione in pectoris haeret.
  42. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  43. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  44. cetera pars animae per totum dissita corpus
  45. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  46. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  47. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  48. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  49. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  50. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  51. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  52. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  53. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  54. consentire animam totam per membra videmus
  55. sudoresque ita palloremque existere toto