De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. contineat parvo, si possit conglomerari,
  2. quod simul atque hominem leti secura quies est
  3. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  4. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  5. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  6. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  7. ergo animam totam perparvis esse necessest
  8. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  9. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  10. extima membrorum circumcaesura tamen se
  11. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  12. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  13. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  14. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  15. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  16. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  17. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  18. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  19. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  20. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  21. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  22. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  23. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  24. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  25. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  26. rara quod eius enim constat natura, necessest
  27. inter eum primordia multa moveri.
  28. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  29. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  30. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  31. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  32. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  33. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  34. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  35. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  36. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  37. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  38. inde calor motus et venti caeca potestas
  39. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  40. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  41. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  42. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  43. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  44. permanare malum, quin omnia perturbentur
  45. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  46. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  47. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  48. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  49. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  50. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  51. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  52. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  53. inter enim cursant primordia principiorum
  54. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  55. possit nec spatio fieri divisa potestas,