De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  2. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  3. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  4. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  5. semina, curare in membris ut vita moretur.
  6. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  7. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  8. quapropter quoniam est animi natura reperta
  9. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  10. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  11. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  12. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  13. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  14. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  15. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  16. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  17. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  18. idque situm media regione in pectoris haeret.
  19. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  20. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  21. cetera pars animae per totum dissita corpus
  22. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  23. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  24. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  25. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  26. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  27. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  28. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  29. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  30. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  31. consentire animam totam per membra videmus
  32. sudoresque ita palloremque existere toto
  33. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  34. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  35. denique concidere ex animi terrore videmus
  36. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  37. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  38. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  39. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  40. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  41. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  42. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  43. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  44. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  45. corporea natura animum constare animamque?
  46. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  47. consentire animum nobis in corpore cernis.
  48. si minus offendit vitam vis horrida teli
  49. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  50. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  51. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  52. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  53. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  54. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  55. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  56. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  57. principio esse aio persuptilem atque minutis
  58. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  59. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  60. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  61. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  62. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  63. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  64. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  65. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  66. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  67. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  68. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  69. at contra mellis constantior est natura
  70. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  71. haeret enim inter se magis omnis materiai
  72. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  73. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  74. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  75. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  76. at contra lapidum coniectum spicarumque
  77. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  78. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;