De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  2. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  3. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  4. extorres idem patria longeque fugati
  5. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  6. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  7. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  8. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  9. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  10. acrius advertunt animos ad religionem.
  11. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  12. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  13. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  14. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  15. denique avarities et honorum caeca cupido,
  16. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  17. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  18. noctes atque dies niti praestante labore
  19. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  20. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  21. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  22. semota ab dulci vita stabilique videtur
  23. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  24. unde homines dum se falso terrore coacti
  25. effugisse volunt longe longeque remosse,
  26. sanguine civili rem conflant divitiasque
  27. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  28. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  29. et consanguineum mensas odere timentque.
  30. consimili ratione ab eodem saepe timore
  31. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  32. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  33. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  34. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  35. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  36. percipit humanos odium lucisque videndae,
  37. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  38. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  39. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  40. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  41. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  42. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  43. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  44. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  45. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  46. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  47. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  48. non radii solis neque lucida tela diei
  49. discutiant, sed naturae species ratioque.
  50. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  51. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  52. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  53. atque oculei partes animantis totius extant.
  54. ---
  55. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  56. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  57. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  58. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  59. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  60. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  61. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  62. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  63. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  64. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  65. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  66. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  67. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  68. in nullo caput interea sit forte dolore.
  69. Praeterea molli cum somno dedita membra
  70. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  71. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  72. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  73. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  74. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  75. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  76. principio fit uti detracto corpore multo
  77. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  78. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  79. diffugere forasque per os est editus ,