De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  2. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  3. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  4. mobilis egregie, perquam constare necessest
  5. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  6. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  7. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  8. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  9. quam tenui constet textura quamque loco se
  10. contineat parvo, si possit conglomerari,
  11. quod simul atque hominem leti secura quies est
  12. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  13. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  14. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  15. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  16. ergo animam totam perparvis esse necessest
  17. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  18. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  19. extima membrorum circumcaesura tamen se
  20. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  21. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  22. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  23. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  24. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  25. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  26. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  27. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  28. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  29. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  30. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  31. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  32. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  33. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  34. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  35. rara quod eius enim constat natura, necessest
  36. inter eum primordia multa moveri.
  37. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  38. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  39. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  40. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  41. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  42. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  43. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  44. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  45. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  46. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  47. inde calor motus et venti caeca potestas
  48. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  49. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  50. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  51. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  52. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  53. permanare malum, quin omnia perturbentur
  54. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  55. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  56. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  57. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  58. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  59. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  60. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  61. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  62. inter enim cursant primordia principiorum
  63. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  64. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  65. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  66. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  67. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  68. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  69. sic calor atque et venti caeca potestas
  70. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  71. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  72. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  73. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  74. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  75. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  76. quod genus in nostris membris et corpore toto
  77. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  78. corporibus quia de parvis paucisque creatast,