De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  2. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  3. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  4. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  5. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  19. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  21. carmine Pierio rationem exponere nostram
  22. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  23. si tibi forte animum tali ratione tenere
  24. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  25. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  26. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  27. qualia sint et quam variis distantia formis
  28. sponte sua volitent aeterno percita motu
  29. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  30. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  31. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  32. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  33. atque animi quoniam docui natura quid esset
  34. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  35. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  36. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  37. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  38. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  39. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  40. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  41. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  42. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  43. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  44. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  45. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  46. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  47. effugere aut umbras inter vivos volitare
  48. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  49. cum corpus simul atque animi natura perempta
  50. in sua discessum dederint primordia quaeque.