De Rerum Natura
Lucretius
-
- nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
- hinc licet advertas animum magis omnia laudis
- iactari causa quam quod res ipsa probetur.
- extorres idem patria longeque fugati
- conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
- omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
- et quo cumque tamen miseri venere parentant
- et nigras mactant pecudes et manibus divis
- inferias mittunt multoque in rebus acerbis
- acrius advertunt animos ad religionem.
- quo magis in dubiis hominem spectare periclis
- convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
- nam verae voces tum demum pectore ab imo
- eliciuntur et eripitur persona amanare.
- denique avarities et honorum caeca cupido,
- quae miseros homines cogunt transcendere fines
- iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
- noctes atque dies niti praestante labore
- ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
- non minimam partem mortis formidine aluntur.
- turpis enim ferme contemptus et acris egestas
- semota ab dulci vita stabilique videtur
- et quasi iam leti portas cunctarier ante;
- unde homines dum se falso terrore coacti
- effugisse volunt longe longeque remosse,
- sanguine civili rem conflant divitiasque
- conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
- crudeles gaudent in tristi funere fratris
- et consanguineum mensas odere timentque.
- consimili ratione ab eodem saepe timore
- macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
- illum aspectari, claro qui incedit honore,
- ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
- intereunt partim statuarum et nominis ergo.
- et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
- percipit humanos odium lucisque videndae,
- ut sibi consciscant maerenti pectore letum
- obliti fontem curarum hunc esse timorem:
- hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
- rumpere et in summa pietate evertere suadet:
- nam iam saepe homines patriam carosque parentis
- prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
- nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
- in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
- inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
- quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
- hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
- non radii solis neque lucida tela diei
- discutiant, sed naturae species ratioque.
- Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
- in quo consilium vitae regimenque locatum est,
- esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
- atque oculei partes animantis totius extant.
- ---
- sensum animi certa non esse in parte locatum,
- verum habitum quendam vitalem corporis esse,