De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  2. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  3. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  4. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  5. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  6. umoris guttas mater cum terra recepit,
  7. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  8. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  9. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  10. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  11. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  12. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  13. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  14. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  15. nec sic interemit mors res ut materiai
  16. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  17. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  18. res ut convertant formas mutentque colores
  19. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  20. ut noscas referre earum primordia rerum
  21. cum quibus et quali positura contineantur
  22. et quos inter se dent motus accipiantque,
  23. neve putes aeterna penes residere potesse
  24. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  25. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  26. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  27. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  28. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  29. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  30. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  31. consimilis; verum positura discrepitant res.
  32. sic ipsis in rebus item iam materiai
  33. intervalla vias conexus pondera plagas
  34. concursus motus ordo positura figurae
  35. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  36. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  37. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  38. accedere et nova se species ostendere rerum.
  39. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  40. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  41. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  42. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  43. principio caeli clarum purumque colorem
  44. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  45. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  46. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  47. ex improviso si sint obiecta repente,
  48. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  49. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  50. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  51. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  52. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  53. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  54. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  55. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  56. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  57. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit