De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. infinita foris haec extra moenia mundi,
  2. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  3. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  4. Principio nobis in cunctas undique partis
  5. et latere ex utroque supra supterque per omne
  6. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  7. vociferatur, et elucet natura profundi.
  8. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  9. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  10. seminaque innumero numero summaque profunda
  11. multimodis volitent aeterno percita motu,
  12. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  13. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  14. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  15. sponte sua forte offensando semina rerum
  16. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  17. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  18. magnarum rerum fierent exordia semper,
  19. terrai maris et caeli generisque animantum.
  20. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  21. esse alios alibi congressus materiai,
  22. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  23. Praeterea cum materies est multa parata,
  24. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  25. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  26. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  27. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  28. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  29. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  30. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  31. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  32. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  33. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  34. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  35. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  36. sint genere. in primis animalibus indice mente
  37. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  38. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  39. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  40. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  41. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  42. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  43. quando quidem vitae depactus terminus alte
  44. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  45. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  46. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  47. libera continuo, dominis privata superbis,
  48. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  49. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  50. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  51. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  52. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  53. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  54. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  55. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  56. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  57. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis