De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  2. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  3. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  4. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  5. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  6. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  7. Principio nequeunt ullius corporis esse
  8. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  9. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  10. aere fluminibus terris terraque creatis,
  11. nec congressa modo vitalis convenientes
  12. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  13. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  14. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  15. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  16. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  17. dissoluuntur enim positurae principiorum
  18. et penitus motus vitales inpediuntur,
  19. donec materies omnis concussa per artus
  20. vitalis animae nodos a corpore solvit
  21. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  22. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  23. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  24. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  25. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  26. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  27. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  28. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  29. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  30. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  31. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  32. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  33. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  34. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  35. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  36. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  37. scire licet nullo primordia posse dolore
  38. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  39. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  40. corporibus, quorum motus novitate laborent
  41. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  42. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  43. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  44. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  45. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  46. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  47. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  48. multaque de rerum mixtura dicere callent
  49. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  50. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  51. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  52. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  53. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  54. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  55. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  56. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  57. et sapere et doctis rationem reddere dictis