De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  2. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  3. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  4. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  5. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  6. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  7. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  8. umoris guttas mater cum terra recepit,
  9. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  10. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  11. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  12. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  13. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  14. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  15. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  16. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  17. nec sic interemit mors res ut materiai
  18. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  19. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  20. res ut convertant formas mutentque colores
  21. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  22. ut noscas referre earum primordia rerum
  23. cum quibus et quali positura contineantur
  24. et quos inter se dent motus accipiantque,
  25. neve putes aeterna penes residere potesse
  26. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  27. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  28. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  29. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  30. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  31. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  32. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  33. consimilis; verum positura discrepitant res.
  34. sic ipsis in rebus item iam materiai
  35. intervalla vias conexus pondera plagas
  36. concursus motus ordo positura figurae
  37. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  38. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  39. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  40. accedere et nova se species ostendere rerum.
  41. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  42. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  43. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  44. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  45. principio caeli clarum purumque colorem
  46. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  47. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  48. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  49. ex improviso si sint obiecta repente,