De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Principio nequeunt ullius corporis esse
  2. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  3. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  4. aere fluminibus terris terraque creatis,
  5. nec congressa modo vitalis convenientes
  6. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  7. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  8. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  9. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  10. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  11. dissoluuntur enim positurae principiorum
  12. et penitus motus vitales inpediuntur,
  13. donec materies omnis concussa per artus
  14. vitalis animae nodos a corpore solvit
  15. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  16. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  17. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  18. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  19. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  20. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  21. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  22. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  23. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  24. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  25. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  26. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  27. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  28. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  29. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  30. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  31. scire licet nullo primordia posse dolore
  32. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  33. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  34. corporibus, quorum motus novitate laborent
  35. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  36. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  37. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  38. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  39. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  40. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  41. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  42. multaque de rerum mixtura dicere callent
  43. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  44. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  45. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  46. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  47. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  48. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  49. quod si delira haec furiosaque cernimus esse