De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  2. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  3. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  4. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  5. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  6. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  7. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  8. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  9. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  10. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  11. infinita foris haec extra moenia mundi,
  12. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  13. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  14. Principio nobis in cunctas undique partis
  15. et latere ex utroque supra supterque per omne
  16. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  17. vociferatur, et elucet natura profundi.
  18. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  19. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  20. seminaque innumero numero summaque profunda
  21. multimodis volitent aeterno percita motu,
  22. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  23. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  24. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  25. sponte sua forte offensando semina rerum
  26. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  27. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  28. magnarum rerum fierent exordia semper,
  29. terrai maris et caeli generisque animantum.
  30. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  31. esse alios alibi congressus materiai,
  32. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  33. Praeterea cum materies est multa parata,
  34. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  35. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  36. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  37. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  38. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  39. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  40. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  41. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  42. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  43. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  44. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  45. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  46. sint genere. in primis animalibus indice mente
  47. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  48. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  49. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.