De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  2. corporibus, quorum motus novitate laborent
  3. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  4. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  5. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  6. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  7. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  8. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  9. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  10. multaque de rerum mixtura dicere callent
  11. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  12. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  13. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  14. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  15. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  16. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  17. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  18. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  19. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  20. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  21. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  22. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  23. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  24. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  25. umoris guttas mater cum terra recepit,
  26. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  27. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  28. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  29. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  30. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  31. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  32. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  33. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  34. nec sic interemit mors res ut materiai
  35. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  36. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  37. res ut convertant formas mutentque colores
  38. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  39. ut noscas referre earum primordia rerum
  40. cum quibus et quali positura contineantur
  41. et quos inter se dent motus accipiantque,
  42. neve putes aeterna penes residere potesse
  43. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  44. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  45. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  46. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  47. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  48. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  49. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  50. consimilis; verum positura discrepitant res.
  51. sic ipsis in rebus item iam materiai
  52. intervalla vias conexus pondera plagas
  53. concursus motus ordo positura figurae
  54. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  55. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.